- SALMACIDAE Aquae
- SALMACIDAE Aquaeapud Plinium l. 31. c. 3. ubi de aquis: Ante omnia autem damnantur amarae; et quae scrobem (l. sorptae) statim implent: quod evenit Troezene: nam nitrosas atque Salmacidas in desertis Rubrum Mare potentes additâ polentâ utiles intra duas horas faciunt, ipsaque vescuntur polentâ: Legendum, Salinacidae; cuiusmodi aquae non sunt simpliciter αἱ ἁλμυρίδες aut ἁλυκίδες, ut Graeci vocant fontes salsos, sed acidae simul ac salsae, acidae nimir. salinae. Quâ mixturâ fontes reperiri, qui utrumque saporem praeferant, idem testatur: Aliae sulpuris, aliae salis, aliae nitri, aliae bituminis, nonnulli etiam acida salsave mixturâ etc. Aliud est salinaceum, quod Auctor Glossarum cum salinacido perperam confundit; illud enimsimpliciter est ἁλμυρὸν, a salinis; hoc vero ὀξαλυκὸν dicas vel ὀξάλμυρον, ex acido et salso compositum. Quemadmodum et dulcacidum, ὀξύγλυκον, in Glossis occurrit. Salmas. ad Solin. p. 115.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.